Tommaso Campanella, De sensu rerum, p. 111

Precedente Successiva

Caput XXXI.
De oblivione et deceptione mentis, et vitiis et virtutibus,
et Physionomia.

~ Porro in nostra Philosophia manifestum est, unde oblivio
et deceptio fiat, licet anima incorporea sit, immortalisque
quod Aristoteles docere non potest, cum ipsi non sit forma
corporis, quandoquidem dicit idcirco posse separari quod
nullius corporis est actus: Neque enim si ipsa est forma corporis, eius
potentia et operatio, ut Latini dicunt, non erit forma corporis, aut
possit absque corpore operari. Averroes quoque intellectum passivum
et activum separat, ut et Avicenna . Nec potest Aristoteles ex insensatis
Elementis, animam immortalem facere, cum neget a Deo quidpiam
fieri praeter motum primum. Nec docere quomodo tot temperamenta
et quidem contraria iuxta eius dogmata informet anima eadem.
Nobis autem facile est ipsam spiritui involventibus, et secum
agere et secum pati dicentibus. Quapropter exhalante spiritu et non
communicante passiones suas spiritui succedenti, memoria perditur.
Quae, si essent species in anima immortali impressae, perderetur nunquam.
Unde Avicen. negat, species remanere in anima, et reponit in
sensu interiori; cum Aristoteles aperte in intellectu passibili tanquam
tabula rasa eas depingat. Dicimus quoque animam decipi, cum decipitur
spiritus; Si enim hic purus est, discursus ipsius clari sunt, perfectique;
si fuliginosus, interrupti perplexique, et accipit motum, alterum
pro altero, ergo rem pro re, et decipitur. Si calidus est, subitanei
sunt discursus fastidiosique ab ira; si crassus pauci, et languidi. Hinc
apparet omnia argumenta Galeni , quibus astruit animi mores corporis
temperaturas sequi; Et Telesij , naturales facultates esse, nihil obesse
mentis immortalitati, neque libero arbitrio, sicut quidam Theologi
suspicantur, qui sunt in causa ut prohibeantur libri illustres, sensati,
necessariique. Deberent quidem hi sapientes inspicere libidinem
ferventis temperaturae; Castitatem temperatae; ignorantiam Phlegmaticorum,
argutias melancholicorum, hilaritates sanguineorum et
clementiam; deinde vero decernere. Et quidem D.Thom. loquendo
de spe, putat iuvenes esse magnae spei, et confidentiae, ob caloris vivacitaem [vivacitatem],
spiritusque calidos; Senes autem diffidentes ac timidos, ex
frigiditate. Nec propterea mens non libera erit, aut vitia naturalia cohibere
non possit, et actus virtuosos imperare; cum videamus nos

Precedente Successiva

Schede storico-bibliografiche